crede
inquis mihi.
credo equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. me discessisse ab armis numquam paenituit. tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris
gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae. vestrum
plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est. qua re voluntatis me meae
-- --
numquam paenitebit, consili paenitet. in oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi iacere in omnis partis est molestum. propius accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt. quos ego †non† paulisper cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret. †recipio
tempore me domo te nunc†.
de Fannio consoler te? perniciosa loquebatur de mansione tua. L.
-- --
vero Lentulus Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat. omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. omnes enim qui in Italia manserant hostium numero habebantur. sed
velim haec aliquando solutiore animo.
Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur. de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea litteras attulit. is dicitur vidisse Quintum euntem an iam
in Asia. tuas litteras prout res postulat exspecto. quas velim cures quam primum ad me perferendas. iiii K. Decembr.