Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.15 Cic. Att. 12.16 (English) >>Cic. Att. 12.17

12.16 Scr. Asturae vi Id. Mart a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. te tuis negotiis relictis nolo ad me venire, ego potius accedam, si diutius impediere. etsi ne discessissem qui

-- --

dem e conspectu tuo, nisi me plane nihil ulla res adiuvaret. quod si esset aliquod levamen, id esset in te uno, et cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. nunc tamen ipsum sine te esse non possum. sed nec tuae domi probabatur nec meae poteram nec, si propius essem uspiam, tecum tamen essem. idem enim te impediret quo minus mecum esses, quod nunc etiam impedit. mihi nihil adhuc aptius fuit hac solitudine; quam vereor ne Philippus tollat. heri enim vesperi venerat. me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.15 Cic. Att. 12.16 (English) >>Cic. Att. 12.17

Powered by PhiloLogic