legi Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptum ad ea quae requisieras. sed ipse viderit. quamquam illud turpiter ignorat. Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse quam omnes ante dixerant praeter Caesarem et, cum ipsius Caesaris tam severa fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, Servili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Volcaci, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, M'. Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum consulum. cur ego in sententiam Catonis? quia verbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. me autem hic laudat quod rettulerim, non quod patefecerim, quod <cohortatus> sim, quod denique ante quam
-- --
consulerem ipse iudicaverim. quae omnia quia Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio. hic autem se etiam tribuere multum mi putat quod scripserit optimum consulem.
quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corrigas. hoc quidem fecisset, etiam si a librano admonitus esset. sed haec iterum ipse viderit.
de hortis quoniam probas, effice aliquid. rationes meas nosti. si vero etiam a Faberio aliquid recedit nihil negoti
est. sed etiam sine eo posse videor contendere. venales certe sunt Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani. sed coram.
de Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis. officium sit nobis antiquissimum. si quid nos
fefellerit, illius malo me quam mei paenitere.
quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam. quid enim mihi foro sine iudiciis,
sine curia, in oculos incurrentibus iis quos animo aequo videre non possum? quod autem a me homines postulare
scribis <ut Romae sim neque mihi ut absim concedere> †aut quatenus† eos mihi concedere, iam pridem scito esse, cum
-- --
unum te pluris quam omnis illos putem. ne me quidem contemno meoque iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. neque tamen progredior longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit. ab his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam.