Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.21 Cic. Att. 12.22 (English) >>Cic. Att. 12.23

Scr. Asturae xv K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 12.22.1 de Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam. ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu. moderare igitur, quaeso, ut potes. neque enim a te plus quam potes postulo.

12.22.2 potes autem quid veri sit perspicere tu unus. de Rutilia quoniam videris dubitare, scribes ad me cum scies sed quam primum, et num Clodia D. Bruto consulari filio suo mortuo vixerit. id de Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de Satyro.

12.22.3 de hortis etiam atque etiam rogo. omnibus meis eorumque quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. sunt etiam quae vendere facile possim. sed ut non vendam eique usuram pendam a quo emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. paratissimi sunt Drusi; cupit enim vendere. proximos puto Lamiae; sed abest. tu tamen, si quid potes, odorare. ne Silius quidem quicquam utitur et iisusuris facillime sustentabitur. habe tuum negotium nec

-- --

quid res mea familiaris postulet quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.21 Cic. Att. 12.22 (English) >>Cic. Att. 12.23

Powered by PhiloLogic