Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.37A Cic. Att. 12.38 (English) >>Cic. Att. 12.38A

Scr. Asturae prid. Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 12.38.1 non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo nequam qui tuum commodum

-- --

non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset. nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.

12.38.2 Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. sed tamen ecquid impurius? o hominem cavendum! quamquam mihi quidemsed tenendus dolor est. tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si vacabis.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.37A Cic. Att. 12.38 (English) >>Cic. Att. 12.38A

Powered by PhiloLogic