Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.4 Cic. Att. 12.5 (English) >>Cic. Att. 12.5A

Scr. in Tusculano in. m. Quint a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. 12.5.1 Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. addo etiam Philotimum tertium. o stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem ἔρανον a te! fac non ad διψῶσαν κρήνην sed ad Πειρήνην eum venisse, ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦ in te κρήνῃ, ut scribis, haurire in tantis suis praesertim angustiis, ποῖ ταῦτα ἄρα ἀποσκήψει;

12.5.2 sed ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.4 Cic. Att. 12.5 (English) >>Cic. Att. 12.5A

Powered by PhiloLogic