Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.52 Cic. Att. 12.53 (English) >>Cic. Att. 13.1

Scr. in Tusculano xi K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 12.53.1 ego etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui videor. hic nobiscum sunt Nicias et Valerius. hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. erunt fortasse alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non interpello. misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte iam dedisti.

LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM


Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.52 Cic. Att. 12.53 (English) >>Cic. Att. 13.1

Powered by PhiloLogic