Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.5 Cic. Att. 12.5A (English) >>Cic. Att. 12.5B

12.5A Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. de Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. noscenda autem est natura, non facultas modo. de Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. etsi quod magis placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. cum Mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus. ad avium

-- --

scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret. tibi enim sane adsentior et istud nimium diu duci et omnia nunc undique contrahenda. te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi. sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod videre videor quo modo agas. neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.5 Cic. Att. 12.5A (English) >>Cic. Att. 12.5B

Powered by PhiloLogic