Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.5B Cic. Att. 12.5C (English) >>Cic. Att. 12.6

12.5C Scr. in Tusculano prid. Id. Iun. a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. ego misi Tironem Dolabellae obviam. is ad me Idibus revertetur. te exspectabo postridie. <de> Tullia mea tibi antiquissimum esse video idque ita ut sit te vehementer rogo. ergo ei in integro omnia; sic enim scribis. mihi etsi Kalendae vitandae fuerunt Nicasionumque ἀρχέτυπα fugienda conficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti ut a te abessem fuit. cum Romae essem et te iam iamque visurum me putarem, cotidie tamen horae quibus exspectabam longae videbantur. scis me minime esse blandum; itaque minus aliquanto dico quam sentio.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.5B Cic. Att. 12.5C (English) >>Cic. Att. 12.6

Powered by PhiloLogic