Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.5C Cic. Att. 12.6 (English) >>Cic. Att. 12.7

Scr. in Tusculano in interc. post a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. 12.6.1 de Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. ego ista non novi. sed certe in collubo est detrimenti satis. huc aurum si acceditsed quid loquor? tu videbis. habes Hegesiae genus, quod Varro laudat.

12.6.2 venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me? at ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? quo modo hoc ergo lues? uno scilicet si mihi librum miseris; quod ut facias etiam atque etiam rogo. etsi me non magis liber ipse delectabit quam tua admiratio delectavit. amo enim πάντα φιληδείμονα teque istam tam tenuem θεωρίαν tam valde admiratum esse gaudeo. etsi tua quidem sunt eius modi omnia. scire enim vis; quo uno animus alitur. sed, quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad τέλος?

sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem

-- --

fortasse aliquo negotio. et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus. sed ad prima redeo. librum, si me amas, mitte. tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te. Chremés, tantumne ab tua est otí tibi, ut etiam Oratorem legas? macte virtute! mihi quidem gratum <est> et erit gratius si non modo in tuis libris sed etiam in aliorum per librarios tuos Aristophanem reposueris pro Eupoli.

12.6.4 Caesar autem mihi inridere visus est quaeso illud tuum, quod erat et εὐπινὲς et urbanum. ita porro te sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo <tam> diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut volumus.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.5C Cic. Att. 12.6 (English) >>Cic. Att. 12.7

Powered by PhiloLogic