Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.8 Cic. Att. 12.9 (English) >>Cic. Att. 12.10

Scr. Asturae vi K. Sext a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 12.9.1 ne ego essem hic libenter atque id cotidie magis, ni esset ea causa quam tibi superioribus litteris scripsi. nihil hac solitudine iucundius, nisi paulum interpellasset Amyntae filius. ἀπεραντολογίας ἀηδοῦς! cetera noli putare amabiliora fieri posse villa, litore, prospectu maris, tumulis his rebus omnibus. sed neque haec digna longioribus litteris nec erat quod scriberem, et somnus urgebat.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 12.8 Cic. Att. 12.9 (English) >>Cic. Att. 12.10

Powered by PhiloLogic