Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.13-14 Cic. Att. 13.14-15 (English) >>Cic. Att. 13.16

Scr. in Arpinati v K Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 13.14-15.1 illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus. etsi etiam ad te

-- --

aliquid pertinet. nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. opinor igitur consideremus. etsi nomina iam facta sunt; sed vel induci vel mutari possunt.

13.14-15.2 quid agit, obsecro te, Attica nostra? nam triduo abs te nullas acceperam; nec mirum. nemo enim venerat nec fortasse causa fuerat. itaque ipse quod scriberem non habebam. quo autem die has Valerio dabam exspectabam aliquem meorum. qui si venisset et a te quid attulisset, videbam non defuturum quod scriberem.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.13-14 Cic. Att. 13.14-15 (English) >>Cic. Att. 13.16

Powered by PhiloLogic