hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos <in> vi de re publica
libris fecimus. sunt etiam de oratore
nostri tres mihi vehementer probati. in eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit. Crassus enim loquitur, Antonius,
Catulus senex, C. Iulius frater Catuli, Cotta, Sulpicius. puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. quae autem his temporibus scripsi Ἀριστοτέλειον morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit principatus. ita confeci quinque libros
περὶ Τελῶν ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, Περιπατητικὰ M. Pisoni darem. ἀζηλοτύπητον id fore putaram quod omnes illi decesserant. haec Academica,
ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram. sane in personas non cadebant; erant enim λογικώτερα quam ut
-- --
illi de iis somniasse umquam viderentur. itaque ut legi tuas de Varrone, tamquam ἕρμαιον adripui. aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille maxime mihi delectari videtur, †easque† partis ut non sim consecutus ut superior mea causa videatur. sunt enim vehementer πιθανὰ Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis. sed tu dandosne putes hos libros Varroni <etiam> atque etiam videbis. mihi quaedam occurrunt; sed
ea coram.