de Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro. occurrunt mihi quaedam. sed ea coram.
te autem ἀσμεναίτατα intexui faciamque id crebrius. proximis
-- --
enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi.
attributos quod appellas valde probe. te de praedio Oviae exerceri moleste fero. de Bruto nostro perodiosum, sed vita fert. mulieres autem vix satis humane quae inimico animo ferant, cum <in> utraque officio pareat. Tullium scribam nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si fuisset. nihil enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud illum meum. id ego in hanc rem statui conferre. itaque et ego recte tibi dixi ubi esset, et tibi ille recte negavit. sed hoc quoque ipsum continuo adoriamur. Lucum hominibus non sane probo quod est desertior, sed habet εὐλογίαν. verum hoc quoque ut censueris, quippe qui omnia. ego, ut constitui, adero, atque utinam tu quoque eodem die! sin quid (multa enim), utique postridie. etenim coheredes †a quis sine te opprimi
militia est†. alteris iam litteris nihil ad me <de> Attica. sed id quidem in optima spe pono; illud accuso non te sed
-- --
illam, ne salutem quidem. at tu et illi et Piliae plurimam, nec me tamen irasci indicaris. epistulam Caesaris misi, si minus legisses.