Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.2A Cic. Att. 13.2B (English) >>Cic. Att. 13.3

Scr. in Tusculano iv K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 13.2B.1 cras igitur auctio Peducaei. cum poteris ergo; etsi impediet fortasse Faberius. sed tamen cum licebit. Dionysius noster graviter queritur et tamen iure a discipulis abesse tam diu. multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. mihi quidem videtur etiam diutius afuturus. ac nollem; valde enim hominem desidero.

a te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.2A Cic. Att. 13.2B (English) >>Cic. Att. 13.3

Powered by PhiloLogic