Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.2B Cic. Att. 13.3 (English) >>Cic. Att. 13.4

Scr. in Tusculano iii K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 13.3.1 ego vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi quod tu videris dubitare. illud enim non accipio in bonam partem, <quod> ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo. sed tamen intellego magis te id facere diligentia qua semper uteris quam quod dubites de nominibus istis. etenim Caelium non probas, plura non vis. utrumque laudo. his igitur utendumespraesaliquando factus esset in his quidem tabulis. a me igitur omnia. quod dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus.

13.3.2 de Crispo et Mustela videbis, et velim scire quae sit pars duorum. de Bruti adventu eram factus certior. attulerat enim ab eo Aegypta libertus litteras. misi ad te epistulam, quia commode scripta erat.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.2B Cic. Att. 13.3 (English) >>Cic. Att. 13.4

Powered by PhiloLogic