Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.31 Cic. Att. 13.32 (English) >>Cic. Att. 13.33

Scr. in Tusculano iv K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 13.32.1 alteram a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea contentum. tu vero age, quod scribis, de Faberio. in eo enim totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non incidisset, mihi crede, istuc ut cetera non laborarem. quam ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil potest), urge, insta, perfice.

13.32.2 Dicaearchi περὶ ψυχῆς utrosque velim mittas et καταβάσεως. Τριπολιτικὸν non invenio et epistulam eius quam ad Aristoxenum misit. tris eos libros maxime nunc vellem; apti essent ad id quod cogito.

13.32.3 Torquatus Romae est. misi ut tibi daretur. Catulum et Lucullum, ut opinor, antea. his libris nova prohoemia sunt addita quibus eorum uterque laudatur. eas litteras volo habeas et sunt quaedam alia. et quod ad te <de> decem legatis scripsi

-- --

parum intellexisti, credo, quia διὰ σημείων scripseram. de C. Tuditano enim quaerebam quem ex Hortensio audieram fuisse in decem. eum video in Libonis praetorem P. Popilio P. Rupilio <coss.> Annis xiiii ante quam praetor factus est legatus esse potuisset, nisi admodum sero quaestor est factus? quod non arbitror. video enim curulis magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem cuius statuam in Isthmo meminisse te dicis nesciebam fuisse. is autem est qui <cos.> cum <L.> Lucullo fuit; quem tu mihi addidisti sane ad illum σύλλογον personam idoneam. videbis igitur, si poteris, ceteros, ut possimus πομπεῦσαιλτ; καὶ τοῖς προσώποις.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.31 Cic. Att. 13.32 (English) >>Cic. Att. 13.33

Powered by PhiloLogic