Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.32 Cic. Att. 13.33 (English) >>Cic. Att. 13.33A

Scr. in Tusculano iii Non. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 13.33.1 <O> neglegentiam miram! semelne putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum iussu miserim qui profiteretur. ita enim oportere dicebant. professus est Philotimus libertus. nosti, credo, librarium.

13.33.2 sed scribes et quidem confectum. ad Faberium, ut tibi placet, litteras misi, cum Balbo autem puto te aliquid fecisseH in Capitolio†. in Vergilio mihi nulla est δυσωπία. nec enim eius causa sane debeo et, si emero, quid erit quod postulet? sed videbis ne is tum sit in Africa ut Caelius.

de nomine tu videbis cum Cispio; sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem. te ad me venire

-- --

uterque nostrum cupit; sed ista res nullo modo relinquenda est. Othonem quod speras posse vinci sane bene narras. de aestimatione, ut scribis, cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi de modo agri. cum Pisone, si quid poterit. Dicaearchi librum accepi et καταβάσεωςexspecto†.

13.33.3 * * * negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo sunt servatus consulta Cn. Cornelio L. <Mummio> coss. de Tuditano autem quod putas, εὔλογον est tum illum, quoniam fuit ad Corinthum (non enim temere dixit Hortensius), aut quaestorem <aut> tribunum mil. fuisse, idque potius credo. tu de Antiocho scire poterisvide etiam†, quo anno quaestor aut tribunus mil. fuerit; si neutrumea dein praefectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.32 Cic. Att. 13.33 (English) >>Cic. Att. 13.33A

Powered by PhiloLogic