Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.3 Cic. Att. 13.4 (English) >>Cic. Att. 13.5

Scr. in Tusculano K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 13.4.1 habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem <de Tuditano idem> puto. nam filius anno post

-- --

quaestor fuit quam consul Mummius. sed quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere. si quid poteris, cum Pisone conficies; Avius enim videtur in officio futurus. velim ante possis, si minus, utique simul simus quom Brutus veniet in Tusculanum. magni interest mea una nos esse. scies autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis ut quaerat.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.3 Cic. Att. 13.4 (English) >>Cic. Att. 13.5

Powered by PhiloLogic