Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.7A Cic. Att. 13.8 (English) >>Cic. Att. 13.9

Scr. in Tusculano vi Id. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 13.8.1 plane nihil erat quod ad te scriberem; modo enim discesseras et paulo post triplicis remiseras. velim cures fasciculum ad Vestorium deferendum et aliquoi des negotium qui quaerat. Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano

-- --

Nolanove venalis sit. epitomen Bruti Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno Παναιτίου περὶ Προνοίας. te Idibus videbo cum tuis.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.7A Cic. Att. 13.8 (English) >>Cic. Att. 13.9

Powered by PhiloLogic