Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 15.21 Cic. Att. 15.22 (English) >>Cic. Att. 15.23

Scr. in Tusculano v K. Quint. mane a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL. 15.22.1 gratulor nobis Quintum filium exisse. molestus non erit. Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur? quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. certe si pergit, bellum paratum est. hic autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. sed et haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 15.21 Cic. Att. 15.22 (English) >>Cic. Att. 15.23

Powered by PhiloLogic