Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 15.27 Cic. Att. 15.28 (English) >>Cic. Att. 15.29

Scr. in Arpinati v Non. Quint a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL. 15.28.1 ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in Puteolanum. ibi igitur cotidie tuas litteras exspectabo et maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est. cuius epistulae quam interpretari ipse vix poteram exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.

-- --



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 15.27 Cic. Att. 15.28 (English) >>Cic. Att. 15.29

Powered by PhiloLogic