Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 16.13A Cic. Att. 16.14 (English) >>Cic. Att. 16.15

Scr. in Arpinati medio mense Novembri a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL. 16.14.1 nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis essem, cotidie aliquid novi de Octaviano, multa etiam falsa de Antonio. ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Idus a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris atque id contra Brutum fore. sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias. 16.14.2

o Sesti tabellarium hominem nequam! postridie Puteolis Romae se dixit fore. quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam. nec me Philippus aut Marcellus movet. alia enim eorum ratio <est> et, si non est, tamen videtur. sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. ero libentius; nihil enim ignorabo. an hic, cum Antonius venerit? 16.14.3

sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci καθῆκον, nos officium. id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? nonne dicimus consulum officium, senatus officium, imperatoris officium? praeclare convenit; aut da melius. 16.14.4

male narras de Nepotis filio. valde me hercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. misit enim satis bellum ὑπόμνημα. gravedini, quaeso, omni ratione subveni. avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.

-- --



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 16.13A Cic. Att. 16.14 (English) >>Cic. Att. 16.15

Powered by PhiloLogic