tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti convento Antonio Tiburi) sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti. certe enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re familiari. quod vero scribis te <magis et> magis delectare o Tite, si quid,
auges mihi scribendi alacritatem.
-- --
quod Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tuam; sed tamen idem σύνταγμα misi ad te retractatius et quidem ἀρχέτυπον ipsum crebris locis inculcatum et refectum. hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano convivis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint tibi irati.
maxime autem me angit ratio reliquorum meorum. quae quamquam explicata sunt, tamen, quod et Dolabellae nomen in iis est et
-- --
<in> attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res magis angit ex omnibus. itaque non mihi videor errasse quod ad Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset ut non concurrerent nomina, subveniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum <eo> communicares. quod facies, si tibi videbitur, eoque magis, si proficisceris in Epirum.