ego adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis commode quam strenue navigavi; remis enim magnam partem, prodromi nulli. illud satis opportune, duo sinus fuerunt quos tramitti oporteret, Paestanus et Vibonensis. utrumque pedibus aequis tramisimus. veni igitur ad Siccam octavo die e Pompeiano, cum unum diem Veliae constitissem; ubi quidem fui sane libenter apud Thalnam nostrum nec potui accipi, illo absente praesertim, liberalius.
viiii Kal. igitur ad Siccam. ibi tamquam domi meae scilicet. itaque obduxi posterum diem. sed putabam, cum Regium venissem, fore ut illic δολιχὸν πλόον ὁρμαίνοντες
cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad
-- --
Leucopetram Tarentinorum atque inde Corcyram et, si oneraria, statimne freto an Syracusis. hac super re scribam ad te Regio.
sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes.
nunc neglegentiam meam cognosce. de gloria
librum ad te misi. at in eo prohoemium idem est quod in Academico tertio. id evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum. ex eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμα institui. itaque iam in Tusculano, qui non
-- --
meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. cum autem in navi legerem Academicos, adgnovi erratum meum. itaque statim novum prohoemium exaravi et tibi misi. tu illud desecabis, hoc adglutinabis. Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis.