quae cum audissem, sine ulla dubitatione abieci consilium profectionis quo me hercule ne antea quidem delectabar. lectis vero tuis litteris admiratus equidem sum te tam vehementer sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar. etsi, quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, adprobator certe fuisti, dum modo Kal. Ian. Romae essem. ita fiebat ut, dum minus periculi videretur, abessem, in flammam ipsam venirem. sed haec, etiam si non prudenter, tamen ἀνεμέσητα sunt, primum quod de mea sententia acta sunt, deinde etiam si te auctore, quid debet qui consilium dat praestare praeter fidem? illud
-- --
admirari satis non potui quod scripsisti his verbis, bene igitur tu qui εὐθανασίαν, bene! relinque patriam.
an ego relinquebam aut tibi tum relinquere videbar? tu id non modo non prohibebas verum etiam adprobabas. graviora quae restant: velim σχόλιον aliquod elimes ad me oportuisse te istuc facere.
itane, mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud te qui id mirabiliter adprobasti? ego vero istum ἀπολογισμὸν συντάξομαι, sed ad eorum aliquem quibus invitis et dissuadentibus profectus sum. etsi quid iam opus est σχολίῳ? si perseverassem,
opus fuisset. at hoc ipsum non constanter.
nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem consili inconstantiam dixit esse.
extremum illud vel molestissimum, nam Brutus noster silet,
hoc est,
non audet hominem id aetatis monere. aliud nihil habeo quod ex iis a te verbis significari putem, et hercule ita est. nam xvi Kal. Sept. cum venissem Veliam, Brutus audivit; erat enim cum suis navibus apud Haletem fluvium citra Veliam milia passus III. pedibus ad me statim. di immortales, quam valde ille reditu vel potius reversione mea
laetatus effudit illa omnia quae tacuerat! ut recordarer illud tuum. nam Brutus noster silet.
maxime autem dolebat me Kal. Sext in senatu non fuisse. Pisonem ferebat in caelum; se autem laetari quod effugissem duas
-- --
maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac reictionis rei publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam), alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur, quod eam vituperationem effugissem me existimari ad Olympia. hoc vero nihil turpius quovis rei publicae tempore sed hoc ἀναπολόγητον. ego vero austro gratias miras qui me a tanta infamia averterit.