Scr. in Formiano circ. iii K. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO SAL.
ut scribis ita video non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen ista ipsa me varietas sermonum opinionumque delectat. Romae enim videor esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo
illud audire. illud tamen explicare non possum quidnam inveniri possit nullo recusante ad facultatem agrariam.
Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi ipsius iudicium sine ulla correctione rei
-- --
publicae? nimirum in Publio spes est. fiat, fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo citius tu ex Epiro revertare; nam ut illo tu careas non video posse fieri, praesertim si mecum aliquid volet disputare. sed id quidem non dubium est quin si quid erit eius modi sis advolaturus. verum ut hoc non sit, tamen, sive ruet <sive> geret rem publicam, praeclarum spectaculum mihi propono, modo te consessore spectare liceat.