Scr. Romae m. Iun. aut in. Quint. a. 695 (59).
CICERO ATTICO SAL.
accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo et sollicito scire averes quid esset novi. tenemur undique neque iam quo minus serviamus recusamus, sed mortem et eiectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt minora. atque hic status qui nunc est una voce omnium gemitur neque verbo cuiusquam sublevatur. σκοπὸς est, ut suspicor, illis qui tenent, nullam cuiquam largitionem relinquere. unus loquitur et palam adversatur adulescens Curio. huic plausus maximi, consalutatio forensis perhonorifica, signa praeterea benevolentiae permulta a bonis impertiuntur. Fufium clamoribus et conviciis et sibilis consectantur. his ex rebus non spes, sed dolor est maior cum videas civitatis voluntatem solutam, virtutem adligatam.
de Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus occallui. tu vellem ego vel cuperem adesses; nec mihi consilium nec consolatio deesset. sed ita te para ut, si inclamaro, advoles.