Scr. Romae post viii K. Sext., ante xv K. Nov. a. 695 (59).
CICERO ATTICO SAL.
de re publica quid ego tibi subtiliter? tota periit atque hoc est miserior quam reliquisti, quod tum videbatur eius modi dominatio civitatem oppressisse quae iucunda
esset multitudini, bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc repente tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus. nam iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti qui Catoni irati omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti videbantur venenis ut
posse videremur sine dolore interire; nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne
exarserint.
equidem sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conversum ut vix
sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus; et fuisset ita, si homines transitum tempestatis exspectare
-- --
potuissent. sed cum diu occulte suspirassent, postea iam gemere, ad extremum vero loqui omnes et clamare coeperunt.
Bibuli qui sit exitus futurus nescio. ut nunc res se habet, admirabili gloria est. qui cum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod solet ea res populi voluntatem
-- --
offendere, putarat Caesar oratione sua posse impelli contionem ut iret ad Bibulum; multa cum seditiosissime diceret, vocem exprimere non potuit. quid quaeris? sentiunt se nullam ullius partis voluntatem tenere. eo magis vis
nobis est timenda.