Scr. Romae post viil K. Sext., ante xv K. Nov. a. 69; (59): fort. m. Sext.
CICERO ATTICO SAL.
quam vellem Romae mansisses! <mansisses> profecto si haec fore putassemus. nam Pulchellum nostrum facillime
teneremus aut certe quid esset facturus scire possemus. nunc se res sic habet. volitat, furit; nihil habet certi, multis denuntiat; quod fors obtulerit id acturus videtur; cum videt quo sit in odio status hic rerum, in eos qui haec
egerunt impetum facturus videtur; cum autem rursus opes eorum et exercitus recordatur, convertit se in bonos, nobis
autem ipsis tum vim tum iudicium minatur.
cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat (alium enim habeo neminem testem), vehementer egit, cum diceret in summa
-- --
se perfidiae et sceleris infamia fore, si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum plebeium fieri passus esset; fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me; hanc si ille non servaret, ita laturum ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia nostra fuisse. haec et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus dedisse et adfirmasse nihil se contra eius voluntatem esse facturum. sed postea tamen ille non destitit de nobis asperrime loqui. quod si non faceret tamen ei nihil crederemus atque omnia, sicut facimus, pararemus.
nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide. qua re advola. expedita mihi erunt omnia si te habebo. multa per Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt, multa etiam—sed absurdum est singula explicare cum ego requiram te ad
omnia. unum illud tibi persuadeas velim, omnia mihi fore explicata si te videro; sed totum est in eo si ante quam ille ineat magistratum. puto Pompeium Crasso urgente, si tu aderis qui per βοῶπιν ex ipso intellegere possis qua fide ab illis agatur, nos aut sine molestia aut certe sine errore futuros. precibus nostris et cohortatione non indiges;
-- --
quid mea voluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet intellegis.