Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 2.23 Cic. Att. 2.24 (English) >>Cic. Att. 2.25

Scr. Romae ammte xv K. Nov. a. 695 (59): fort. m Sext. CICERO ATTICO SAL.

2.24.1

quas Numestio litteras dedi, sic te iis evocabam ut nihil acrius neque incitatius fieri posset. ad illam celeritatem adde etiam si quid potes. ac ne sis perturbatus (novi enim te et non ignoro quam sit amor omnis sollicitus atque anxius)—sed res est, ut spero, non tam exitu molesta quam aditu.

2.24.2 Vettius ille, ille noster index, Caesari, ut perspicimus, pollicitus est sese curaturum ut in aliquam suspicionem facinoris Curio filius adduceretur. itaque insinuavit in familiaritatem adulescentis et cum eo ut res indicat, saepe congressus rem in eum locum deduxit ut diceret sibi certum esse cum suis servis in Pompeium impetum facere eumque occidere. hoc Curio ad patrem detulit, ille ad Pompeium. res delata ad senatum est. introductus Vettius primo negabat se umquam cum Curione constitisse, neque id sane diu; nam statim fidem publicam

-- --

postulavit. reclamatum est. tum exposuit manum fuisse iuventutis duce Curione, in qua Paulus initio fuisset et Q. Caepio hic Brutus et Lentulus, flaminis filius, conscio patre; postea C. Septimium scribam Bibuli pugionem sibi a Bibulo attulisse. quod totum inrisum est, Vettio pugionem defuisse nisi ei consul dedisset, eoque magis id eiectum est quod a. d. iii Idus Maias Bibulus Pompeium fecerat certiorem ut caveret insidias; in quo ei Pompeius gratias egerat.

2.24.3 introductus Curio filius dixit ad ea quae Vettius dixerat, maximeque in eo tum quidem Vettius est reprehensus quod dixerat adulescentium consilium ut in foro [cum] gladiatoribus Gabini Pompeium adorirentur; in eo principem Paulum fuisse, quem constabat eo tempore in Macedonia fuisse. fit senatus consultum ut Vettius, quod confessus esset se cum telo fuisse, in vincula coniceretur; qui emisisset, eum contra rem publicam esse facturum. res erat in ea opinione ut putarent id esse actum ut Vettius in foro cum pugione et item servi eius comprehenderentur cum telis, deinde ille se diceret indicaturum. idque ita factum esset nisi Curiones rem ante ad Pompeium detulissent. tum senatus consultum in contione recitatum est. postero autem die Caesar, is qui olim praetor cum esset Q. Catulum ex inferiore loco iusserat dicere, Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo Bibulo consuli adspirare non liceret. hic ille omnia quae voluit de re publica dixit, ut qui illuc factus institutusque venisset. primum Caepionem de oratione sua sustulit, quem in senatu acerrime nominarat, ut appareret noctem et nocturnam deprecationem intercessisse. deinde quos in senatu ne tenuissima quidem suspicione attigerat, eos nominavit, L. Lucullum, a quo solitum esse ad se mitti C. Fannium,

-- --

illum qui in P. Clodium subscripserat, L. Domitium, cuius domum constitutam fuisse unde eruptio fieret. me non nominavit sed dixit consularem disertum vicinum consulis sibi dixisse Ahalam Servilium aliquem aut Brutum opus esse reperiri. addidit ad extremum, cum iam dimissa contione revocatus a Vatinio fuisset, se audisse a Curione his de rebus consciunt esse Pisonem generum meum et M. Laterensem.

2.24.4 nunc reus erat apud Crassum Divitem Vettius de vi et, cum esset damnatus, erat indicium postulaturus. quod si impetrasset, iudicia fore videbantur. ea nos, utpote qui nihil contemnere soleremus, <non contemnabamus sed> non pertimescebamus. hominum quidem summa erga nos studia significabantur; sed prorsus vitae taedet; ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. modo caedem timueramusque oratio fortissimi senis, Q. Considi, discusserat ea inquam cotidie timere potueramus†, subito exorta est. quid quaeris? nihil me <infortunatius, nihil> fortunatius est Catulo cum splendore vitae tumhoctempore. nos tamen in his miseriis erecto animo et minime perturbato sumus honestissimeque et dignitatem nostram magna cura tuemur.

2.24.5 Pompeius de Clodio iubet nos esse sine cura et summam in nos benevolentiam omni oratione significat. te habere consiliorum auctorem, sollicitudinum socium, omni in cogitatione coniunctum cupio. qua re ut Numestio mandavi tecum ut ageret, item atque eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad nos advoles. respiraro si te videro.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 2.23 Cic. Att. 2.24 (English) >>Cic. Att. 2.25

Powered by PhiloLogic