Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59).
CICERO ATTICO SAL.
cupio equidem et iam pridem cupio Alexandream reliquamque Aegyptum visere et simul ab hac hominum satietate nostri discedere et cum aliquo desiderio reverti; sed hoc tempore et his mittentibus
αἰδέομαι Τρῶας καὶ Τρῳάδας ἑλκεσιπέπλους.
quid enim nostri optimates, si qui reliqui sunt, loquentur?
an me aliquo praemio de sententia esse deductum?
-- --
Πουλυδάμας μοι πρῶτος ἐλεγχείην ἀναθήσει, Cato ille noster qui mihi unus est pro centum milibus. quid vero historiae de nobis ad annos Dc praedicabunt? quas quidem ego multo magis vereor quam eorum hominum qui hodie vivunt rumusculos. sed, opinor, excipiamus et exspectemus. si enim deferetur, erit quaedam nostra potestas et tum deliberabimus. etiam hercule est in non accipiendo non nulla gloria. qua re si quid Θεοφάνης tecum forte contulerit ne omnino repudiaris.
de istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo, Pompeius et Crassus an, ut mihi scribitur, cum Gabinio Servius Sulpicius, et num quae novae leges et num quid novi omnino, et quoniam Nepos
proficiscitur, cuinam auguratus deferatur; quo quidem uno ego ab istis capi possum. vide levitatem meam. sed quid ego haec quae cupio deponere et toto animo atque omni cura φιλοσοφεῖν? sic inquam in animo est; vellem ab initio, nunc vero, quoniam quae putavi esse praeclara expertus
sum quam essent inania, cum omnibus Musis rationem habere cogito.