Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 2.8 Cic. Att. 2.9 (English) >>Cic. Att. 2.10

Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59). CICERO ATTICO SAL.

2.9.1

subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se Romam mittere, haec scripsi raptim, ut tuos <elicerem> mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis, tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere; illum vero qui nondum habitus est, quem illa βοῶπις, cum e Solonio redierit, ad te est relatura, sic velim putes, nihil hoc posse mihi esse iucundius. si vero quae de me pacta sunt ea non servantur, in caelo sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam meis putissimis orationibus gratiam rettulerit. quarum exspecta divinam παλινῳδίαν. etenim quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare. non enim poterimus ulla esse invidia spoliati opibus et illa senatoria potentia. sin autem ab iis dissentiet, erit absurdum in nos invehi. verum tamen invehatur. festive, mihi crede, et minore sonitu quam putaram, orbis hic in re publica est conversus citius omnino quam potuit; †id culpa Catonis, sed rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem, qui Iuniam et Liciniam, qui Caeciliam et Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna qui praedia tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt.

2.9.2 video iam quo invidia transeat et ubi sit habitatura. nihil me existimaris neque usu neque a Theophrasto didicisse, nisi brevi tempore desiderari nostra illa tempora

-- --

videris. etenim si fuit invidiosa senatus potentia, cum ea non ad populum sed ad tris homines immoderatos redacta sit, quid iam censes fore? proinde isti licet faciant quos volent consules, tribunos pl., denique etiam Vatini strumam sacerdoti διβάφῳ vestiant, videbis brevi tempore magnos non modo eos qui nihil titubarunt sed etiam illum ipsum qui peccavit Catonem.

2.9.3 nam nos quidem, si per istum tuum a sodalem Publium licebit, σοφιστεύειν cogitamus, si illecogitat tantum†, dumtaxat nos defendere, et, quod est proprium artis huius, ἐπαγγέλλομαι ἄνδρ' ἀπαμύνεσθαι ὅτε τις πρότερος χαλεπήνῃ
patria propitia sit. habet a nobis, etiam si non plus quam debitum est, plus certe quam postulatum est. male vehi malo alio gubernante quam tam ingratis vectoribus bene gubernare.

2.9.4 sed haec coram commodius.

nunc audi quod quaeris. Antium me ex Formiano recipere cogito a. d. v Nonas Maias; Antio volo Nonis Maus proficisci in Tusculanum. sed cum e Formiano rediero (ibi esse usque ad pr. K. Maias volo), faciam statim te certiorem. Terentia tibi salutem, καὶ Κικέρων μικρὸς ἀσπάζεται Τίτον τὸν Ἀθηναῖον.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 2.8 Cic. Att. 2.9 (English) >>Cic. Att. 2.10

Powered by PhiloLogic