Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 4.9 Cic. Att. 4.10 (English) >>Cic. Att. 4.11

Scr. in Cttn:ano ix K. Mat a. 699 (55). CICERO ATTICO SAL.

4.10.1

Puteolis magnus est rumor Ptolomaeum esse in regno. si quid habes certius velim scire. ego hic pascor bibliotheca Fausti. fortasse tu putabas his rebus Puteolanis et Lucrinensibus. ne ista quidem desunt. sed me hercule <ut> a ceteris oblectationibus deseror [et] voluptatum propter rem publicam, sic litteris sustentor et recreor maloque in illa tua sedecula quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam in istorum sella curuli tecumque apud te ambulare quam cum eo quocum video esse ambulandum. sed de

-- --

illa ambulatione fors viderit aut si qui est qui curet deus;

4.10.2 nostram ambulationem et Laconicum eaque quae Cyrea sint velim quod poterit invisas et urgeas Philotimum ut properet, ut possim tibi aliquid in eo genere respondere. Pompeius in Cumanum Parilibus venit. misit ad me statim qui salutem nuntiaret. ad eum postridie mane vadebam, cum haec scripsi.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 4.9 Cic. Att. 4.10 (English) >>Cic. Att. 4.11

Powered by PhiloLogic