Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 4.12 Cic. Att. 4.13 (English) >>Cic. Att. 4.14

Scr. in Tusculano m. Nov. post xvii K. Dec. a. 699 (55). CICERO ATTICO SAL.

4.13.1

nos in Tusculanum venisse a. d. xvii Kal. Dec. video te scire. ibi Dionysius nobis praesto fuit. Romae a. d. xiiii Kal. volumus esse. quid dico volumus? immo vero cogimur. Milonis nuptiae. comitiorum non nulla opinio est. ego, ut sit rata, afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio fero non moleste. nam aut defendissem quod non placeret aut defuissem cui non oporteret. sed me hercule velim res istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules ferant hunc σκυλμὸν scribas ad me

-- --

quantum pote. valde sum ὀξύπεινος et, si quaeris, omnia mihi sunt suspecta.

4.13.2 Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem. o hominem nequam! de libris oratoriis factum est a me diligenter. diu multumque in manibus fuerunt. describas licet. illud <etiam atque> etiam te rogo, τὴν παροῦσαν κατάστασιν τυπωδῶς, ne istuc hospes veniam.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 4.12 Cic. Att. 4.13 (English) >>Cic. Att. 4.14

Powered by PhiloLogic