Scr. Romae vi K. Sext. a. 700 (54).
CICERO ATTICO SAL.
de Eutychide gratum qui vetere praenomine, novo nomine T. erit Caecilius, ut est ex me et ex te iunctus
-- --
Dionysius M. Pomponius. valde me hercule mihi gratum est Eutychidem tuam erga me benevolentiam cognosse <et> suam illam in meo dolore συμπάθειαν neque tum mihi obscuram neque post ingratam fuisse.
nunc Romanas res accipe. A. d. iiii Nonas Quintilis Sufenas et Cato absoluti, Procilius condemnatus. ex quo
intellectum est τρισαρειοπαγίτας ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, [debemus] patrem familias domi suae occidi
nolle, neque tamen id ipsum abunde; nam absolverunt xxii, condemnarunt xxviii. Publius sane diserto epilogo
-- --
criminans <me> mentis iudicum commoverat. Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet. nos verbum nullum; verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi
offenderem.
sequere nunc me in campum. ardet ambitus; σῆμα δέ τοι ἐρέω; faenus ex triente Idibus Quintilibus factum erat bessibus. dices istuc quidem non moleste fero.
o virum! o civem! Memmium Caesaris omnes opes confirmant. cum eo Domitium consules iunxerunt, qua pactione epistulae committere non audeo. Pompeius fremit, queritur, Scauro studet, sed utrum fronte an mente dubitatur. ἐξοχὴ in nullo est; pecunia omnium dignitatem exaequat. Messalla languet, non quo aut animus desit aut amici sed coitio consulum <et> Pompeius obsunt. ea comitia puto fore ut ducantur. tribunicii candidati iurarunt se
-- --
arbitrio Catonis petituros. apud eum HS quingena deposuerunt ut qui a Catone damnatus esset id perderet et competitoribus tribueretur.
Messius defendebatur a nobis de legatione revocatus; nam eum Caesari legarat Appius. Servilius edixit ut adesset. tribus habet Pomptinam, Velinam, Maeciam. pugnatur acriter; agitur tamen satis. deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum. parantur orationibus indices gloriosi. fortasse accedent etiam consules designati. in quibus si Scaurus non fuerit,
in hoc iudicio valde laborabit. .
ex Quinti fratris litteris suspicor iam eum esse in Britannia. suspenso animo exspecto quid agat. illud quidem sumus adepti, quod multis et magnis indiciis possumus iudicare, nos Caesari et carissimos et iucundissimos esse.
Dionysium velim salvere iubeas et eum roges et hortere ut quam primum veniat, ut possit Ciceronem meum atque etiam me ipsum erudire.