Scr. Romae K. Oct. a. 700 (54).
CICERO ATTICO SAL.
puto te existimare me nunc oblitum consuetudinis et instituti mei rarius ad te scribere quam solebam; sed quoniam loca et itinera tua nihil habere certi video, neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras. neque enim <eae> sunt epistulae nostrae quae si perlatae non sint nihil ea res nos
-- --
offensura sit; quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere committamus, †lepidum quo excidat†.
Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane
refrixerat et eo magis nunc totus iacet quod iam intellegebamus enuntiationem illam Memmi valde Caesari displicere.
Messalla noster et eius Domitius competitor liberalis in populo valde fuit. nihil gratius. certi erant consules.
at senatus decrevit ut tacitum iudicium ante comitia fieret ab iis consiliis quae erant <ex> omnibus sortita in singulos candidatos. magnus timor candidatorum. sed quidam iudices, in his Opimius, Veiento, Rantius, tribunos pl. appellarunt, ne iniussu populi iudicarent. res cedit; comitia
dilata ex senatus consulto dum lex de tacito iudicio ferretur. venit legi dies. Terentius intercessit. consules qui illud levi bracchio egissent rem ad senatum detulerunt. hic
-- --
Abdera non tacente me. dices tamen tu non quiescis?
ignosce, vix possum. verum tamen quid tam ridiculum? senatus decreverat ne prius comitia haberentur quam lex lata esset; si qui intercessisset, res integra referretur. coepta ferri leviter, intercessum non invitis, res ad senatum. de ea re ita censuerunt comitia primo quoque tempore haberi esse e re publica.
cognosce cetera. ex fratris litteris incredibilia
-- --
de Caesaris in me amore cognovi, eaque sunt ipsius Caesaris uberrimis litteris confirmata. Britannici belli exitus exspectatur; constat enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus. etiam illud iam cognitum est neque argenti
scripulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut
musicis eruditos exspectare.