Scr. Romae ex. m. Oct. a. 700 (54).
CICERO ATTICO SAL.
* * * †nunc ut opinionem habeas rerum†, ferendum est. quaeris ego me ut gesserim. constanter et libere.
-- --
quid? ille
inquies ut ferebat?
humaniter meaeque dignitatis quoad mihi satis factum esset habendam sibi rationem putabat. quo modo ergo absolutus? omnino †πορπαπυμνα†. accusatorum incredibilis infantia, id est L. Lentuli L. f., quem fremunt omnes praevaricatum, deinde Pompei mira contentio, iudicum sordes. ac tamen xxxii condemnarunt xxxviii absolverunt. iudicia reliqua
impendent.
sed accipe alia. res fluit ad interregnum, et est non nullus odor dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam
-- --
Gabinium apud timidos iudices adiuvit. candidati consulares omnes rei ambitus. accedit etiam Gabinius; quem
P. Sulla non dubitans quin foris esset postularat contra dicente et nihil obtinente Torquato. sed omnes absolventur nec posthac quisquam damnabitur nisi qui hominem occiderit. hoc tamen agitur severius, itaque iudicia calent. M. Fulvius Nobilior condemnatus est; multi alii urbani ne respondent quidem.
a Quinto fratre et a Caesare accepi a. d. viiii Kal. Nov. xvii litteras datas a litoribus Britanniae proximis a. d. vi Kal.
Octobr. confecta Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata tamen pecunia exercitum ex Britannia
reportabant. Q. Pilius erat iam ad Caesarem profectus. tu, si aut amor in te est nostri ac tuorum aut ulla veritas aut etiam si sapis ac frui tuis commodis cogitas, adventare
-- --
et prope adesse iam debes. non me hercule aequo animo te careo; te autem quid mirum, qui Dionysium tanto opere desiderem? quem quidem abs te cum dies venerit et ego et Cicero meus flagitabit. abs te proximas litteras habebam Epheso a. d. v Idus Sextil. datas.