Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 4.7 Cic. Att. 4.8 (English) >>Cic. Att. 4.8A

Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698 (56). CICERO ATTICO SAL.

4.8.1

multa me in epistula tua delectarunt sed nihil magis quam patina tyrotarichi. nam de raudusculo quod scribis, μήπω μέγ' εἴπῃς πρὶν τελευτήσαντ' ἴδῃς

-- --

aedificati tibi in agris nihil reperio. in oppido est quiddam, de quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus. hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae, ut Corcyrae illud tuum <Antium>. nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius. εἴη μοι οὗτος φίλος οἶκος.

4.8.2 postea vero, quam Tyrannio mihi libros disposuit, mens addita videtur meis aedibus. qua quidem in re mirifica opera Dionysi et Menophili tui fuit. nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi sillybis libros inlustrarunt. vale. et scribas ad me velim de gladiatoribus, sed ita bene si rem gerunt; non quaero, male si se gesserunt.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 4.7 Cic. Att. 4.8 (English) >>Cic. Att. 4.8A

Powered by PhiloLogic