Scr. Menturnis iii aut prid. Non. Mai. a. 703 (49).
CICERO ATTICO SAL.
ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis. quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. de Annio Saturnino curasti probe.
nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore. quae res se sic habet. ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit. ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti. nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret.
-- --
ille sic dies. postridie ax Arpinati profecti sumus. ut in Arcano Quintus maneret dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in Arcano. nosti hunc fundum. quo ut venimus, humanissime Quintus Pomponia
inquit tu invita mulieres, ego viros accivero.
nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius idque cum verbis tum etiam animo ac vultu. at illa audientibus nobis ego ipsa sum
inquit hic hospita,
id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret. tum Quintus en
inquit mihi haec ego patior cotidie.