Scr. Athenis prid. K. aut K. Quint. a. 703 (51).
CICERO ATTICO SAL.
ut Athenas a. d. vi Kal. Quintilis veneram, exspectabam ibi iam quartum diem Pomptinum neque de eius adventu
certi quicquam habebam. eram autem totus, crede mihi, tecum et, quamquam sine iis per me ipse, tamen acrius vestigiis tuis monitus de te cogitabam. quid quaeris? non
me hercule alius ullus sermo nisi de te.
reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio
emerserim. o rem minime aptam meis moribus! o illud verum ἔρδοι τις! dices quid adhuc? nondum enim in
negotio versaris?
sane scio et puto molestiora restare.
-- --
etsi haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte insulse adroganter et dicuntur et tacentur cotidie; quae non quo te celem non perscribo sed quia δυσεξείλητα sunt. itaque admirabere meam βαθύτητα cum salvi redierimus; tanta mihi μελέτη huius virtutis datur.
quid est praeterea? nihil sane nisi illud. valde me Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te et in nos quadam benevolentia; †sed multum ea philosophia sursum deorsum†, si quidem est in Aristo, apud quem eram. nam Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen propter vicinitatem
-- --
totos dies simul eramus. tu velim cum primum poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque <tempore>, maxime quando Romae futurus sis.