Scr. Laodiceae ili Non. Sext. a. 703 (51).
CICERO ATTICO SAL.
Laodiceam veni pridie Kal. Sextilis. ex hoc die clavum anni movebis. nihil exoptatius adventu meo, nihil carius. sed est incredibile quam me negoti taedeat, non habeat satis magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et industriae meae, praeclara opera cesset. quippe, ius Laodiceae me dicere, cum Romae A. Plotius dicat, et, cum exercitum noster amicus habeat tantum, me nomen habere duarum legionum exilium? denique haec non desidero, lucem, forum, urbem, domum, vos desidero. sed feram ut potero, sit modo annuum. si prorogatur, actum est. verum perfacile resisti potest, tu modo Romae sis.
quaeris quid hic agam. ita vivam ut maximos sumptus facio. mirifice delector hoc instituto. admirabilis abstinentia ex praeceptis tuis, ut verear ne illud quod tecum permutavi versura mihi solvendum sit. Appi vulnera non
refrico, sed apparent nec occuli possunt. iter Laodicea faciebam a. d. iii Non. Sextilis, cum has litteras dabam, in
-- --
castra in Lycaoniam. inde ad Taurum cogitabam, ut cum Moeragene signis collatis, si possem, de servo tuo deciderem.
clítellae bovi súnt impositae; pláne non est nóstrum onus.
sed feremus, modo, si me amas, sim annuus adsis tu ad tempus ut senatum totum excites. mirifice sollicitus sum quod iam diu mihi ignota sunt ista omnia. qua re ut ad te ante scripsi, cum cetera tum res publica cura ut mihi
nota sit. plura scribam †tarde tibi redditu iri†, sed dabam familiari homini ac domestico, C. Andronico Puteolano. tu autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris per magistros scripturae et portus nostrarum dioecesium.