Scr. in Cilicia inter a. d. xii et iv K. Ian. a. 703 (51).
CICERO ATTICO SAL.
Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt septimo et quinquagesimo die postquam oppugnare eos coepimus. qui malum! isti Pindenissitae qui sunt?
inquies; nomen audivi numquam.
quid ego faciam? num potui Ciliciam Aetoliam aut Macedoniam reddere? hoc iam sic habeto nec hoc exercitu <nec> hic tanta negotia geri potuisse. quae cognosce ἐν ἐπιτομῇ; sic enim concedis mihi proximis litteris. Ephesum ut venerim nosti, qui etiam mihi gratulatus es illius diei celebritatem qua nihil me umquam delectavit magis. inde <in> oppidis iis †quae erant† mirabiliter accepti Laodiceam pridie Kal. Sextilis venimus. ibi morati biduum perinlustres fuimus
-- --
honorificisque verbis omnis iniurias revellimus superiores, quod idem <Colossis>, dein Apameae quinque dies morati et Synnadis triduum, Philomeli quinque dies, Iconi decem fecimus. nihil ea iuris dictione aequabilius, nihil lenius,
nihil gravius.
venit interim Bibulus;
-- --
credo, voluit appellatione hac inani nobis esse par. in eodem Amano coepit loreolam in mustaceo quaerere. at ille cohortem primam totam perdidit centurionemque primi pili nobilem sui generis Asinium Dentonem et reliquos cohortis eiusdem et Sex. Lucilium, T. Gavi Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum militum. sane plagam odiosam acceperat cum re tum tempore. nos ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit. feri homines et acres et omnibus rebus ad defendendum parati. cinximus vallo et fossa; aggere maximo, vineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore, apparatu multis sauciis nostris, incolumi exercitu negotium confecimus. hilara sane Saturnalia militibus quoque quibus equis exceptis reliquam praedam concessimus. mancipia venibant Saturnalibus tertiis. cum haec scribebam, in tribunali res erat ad HS c_x_x_. hinc exercitum in hiberna agri male pacati deducendum Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipiebam.
haec adhuc. sed ad praeterita revertamur. quod me maxime hortaris et quod pluris est quam omnia, in quo laboras ut etiam Ligurino Μώμῳ satis faciamus, moriar si quicquam fieri potest elegantius. nec iam ego hanc continentiam appello, quae virtus voluptati resistere videtur. ego in vita mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus quanta adficior hac integritate, nec me tam fama quae summa est quam res ipsa delectat. quid quaeris? fuit tanti. me ipse non noram nec satis sciebam quid in hoc genere facere possem. recte πεφυσίωμαι. nihil est praeequis
-- --
carius. interim haec λαμπρά. Ariobarzanes opera mea vivit, regnat; ἐν παρόδῳ consilio et auctoritate et quod insidiatoribus eius ἀπρόσιτον me non modo ἀδωροδόκητον praebui regem regnumque servavi. interea e Cappadocia ne pilum
quidem. Brutum abiectum quantum potui excitavi; quem non minus amo quam tu, paene dixi quam te. atque etiam spero toto anno imperi nostri terruncium sumptus in provincia nullum fore.
ego cum Laodiceam venero, Quinto sororis tuae filio togam puram iubeor dare; cui moderabor diligentius.
Deiotarus cuius auxiliis magnis usus sum ad me, ut scripsit, cum Ciceronibus Laodiceam venturus erat. tuas etiam Epiroticas exspecto litteras, ut habeam rationem non modo negoti verum etiam oti tui. Nicanor in officio est et a me
liberaliter tractatur. quem, ut puto, Romam cum litteris publicis mittam, ut et diligentius perferantur et idem ad
-- --
me certa de te et a te referat. Alexis quod mihi totiens salutem adscribit est gratum; sed cur non suis litteris idem facit quod meus ad te Alexis facit? Phemio quaeritur
κέρας. sed haec hactenus. cura ut valeas et ut sciam quando cogites Romam. etiam atque etiam vale.