Scr. Laodiceae Id. Febr. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.
te in Epirum salvum venisse et, ut scribis, ex sententia navigasse vehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore pernecessario submoleste fero. hoc me tamen consolor uno: spero te istic iucunde hiemare et libenter requiescere.
C. Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui, pudentiores illas litteras miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi voluerint quam eas quas postea misit, quibus per se scribit confectum esse Parthicum bellum. recesserant illi quidem ab Antiochia ante Bibuli adventum sed nullo nostro εὐημερήματι; hodie vero hiemant in Cyrrhestica, maximumque bellum impendet. nam et Orodi regis Parthorum filius in provincia nostra est, nec dubitat Deiotarus, cuius filio pacta est Artavasdis filia ex quo sciri potest, quin cum omnibus copiis ipse prima aestate Euphraten transiturus sit. quo autem die Cassi litterae victrices in senatu recitatae
-- --
sunt, datae Nonis Octobribus, eodem meae tumultum nuntiantes. Axius noster ait nostras auctoritatis plenas fuisse, illis negat creditum. Bibuli nondum erant adlatae; quas certo scio plenas timoris fore.
acceperam autem satis celeriter Iconi per publicanorum tabellarios a Lentuli triumpho datas. in his
γλυκύπικρον illud confirmas moram mihi nullam fore;
deinde addis, si quid secus, te ad me esse venturum. angunt me dubitationes tuae; simul et vides quas acceperim litteras. nam quas Hermonis centurionis caculae ipse scribis te dedisse non accepi. Laeni pueris te dedisse
saepe ad me scripseras. eas Laodiceae denique, cum eo venissem, iii Idus Februar. Laenius mihi reddidit datas a. d. x Kal. Octobris. Laenio tuas commendationes et statim verbis et reliquo tempore re probabo. eae litterae cetera vetera habebant, unum hoc novum de Cibyratis
pantheris. multum te amo quod respondisti M. Octavio
-- --
te non putare. sed posthac omnia quae recta non erunt pro certo negato. nos enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate, clementia. cave putes quicquam homines magis umquam esse miratos quam nullum terruncium me obtinente provinciam sumptus factum esse nec in rem publicam nec in quemquam meorum praeter quam in L. Tullium legatum. is ceteroqui abstinens sed Iulia lege transitans, semel tamen in diem, non ut alii solebant omnibus vicis (praeter eum semel nemo accepit), facit ut mihi excipiendus sit, cum
terruncium nego sumptus factum. praeter eum accepit nemo. has a nostro Q. Titinio sordis accepimus.
Cyprios non licet. ipse in Asiam profectus sum Tarso Nonis Ianuariis, non me hercule dici potest qua admiratione Ciliciae civitatum maximeque Tarsensium. postea veroquam Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium quae sex mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras, numquam hospitem viderat. illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc quaestu. civitates locupletes ne in hiberna milites reciperent magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica cc; qua ex insula (non ὑπερβολικῶς sed verissime loquor) nummus nullus me obtinente erogabitur. ob haec beneficia quibus illi obstupescunt
-- --
nullos honores mihi nisi verborum decerni sino, statuas, fana, τέθριππα prohibeo nec sum in ulla re alia molestus civitatibus—sed fortasse tibi qui haec praedicem de me. perfer, si me amas; tu enim me haec facere
voluisti.
habes consilia nostra; nunc cognosce de Bruto. familiaris habet Brutus tuus quosdam creditores Salaminiorum
ex Cypro, M. Scaptium et P. Matinium; quos mihi maiorem in modum commendavit. Matinium non novi, Scaptius ad me in castra venit. pollicitus sum curaturum me
Bruti causa ut ei Salaminii pecuniam solverent. egit gratias. praefecturam petivit. negavi me cuiquam
-- --
negotianti dare (quod idem tibi ostenderam Cn. Pompeio petenti probaram institutum meum, quid dicam Torquato de M. Laenio tuo, multis aliis?); sin praefectus vellet esse syngraphae causa, me curaturum ut exigeret. gratias egit, discessit. Appius noster turmas aliquot equitum dederat huic Scaptio per quas Salaminios coerceret, et eundem habuerat praefectum; vexabat Salaminios. ego equites ex
Cypro decedere iussi. moleste tulit Scaptius.
cohorrui primo; etenim erat interitus civitatis. reperio duo senatus consulta isdem consulibus de eadem syngrapha. Salaminii cum Romae versuram facere vellent, non poterant, quod lex Gabinia vetabat. tum iis Bruti familiares freti gratia Bruti dare volebant quaternis, si sibi senatus consulto caveretur. fit gratia Bruti senatus consultum, ut neve salaminis neve qui eis dedisset fraudi esset
. pecuniam numerarunt.
-- --
at postea venit in mentem faeneratoribus nihil se iuvare
illud senatus consultum, quod ex syngrapha ius dici lex
Gabinia vetaret. tum fit senatus consultum, ut ex ea syngrapha ius diceretur
, <non ut alio iure ea syngrapha> esset quam ceterae sed ut eodem. cum haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil contra dicere sed illos putare talenta cc se debere; ea se velle accipere; debere autem illos paulo minus. rogat ut eos ad ducenta perducam. optime
inquam. voco illos ad me remoto Scaptio. quid? vos quantum
inquam debetis?
respondent cvi. refero ad Scaptium. homo clamare. quid? opus est
inquam rationes conferatis.
adsidunt, subducunt; <ad> nummum convenit. illi se numerare velle, urgere ut acciperet. Scaptius me rursus seducit, rogat ut
rem sic relinquam. dedi veniam homini impudenter petenti; Graecis querentibus, ut in fano deponerent postulantibus non concessi. clamare omnes qui aderant, <alii> nihil impudentius Scaptio qui centesimis cum anatocismo contentus <non> esset, alii nihil stultius. mihi autem impudens magis quam stultus videbatur; nam aut bono nomine centesimis contentus non erat aut non bono quaternas centesimas sperabat.
habes meam causam.
quae si Bruto non probatur, nescio cur illum amemus. sed avunculo eius certe probabitur, praesertim cum senatus consultum modo factum sit,
puto, postquam tu es profectus, in creditorum causa ut centesimae perpetuo faenore ducerentur. hoc quid intersit, si tuos digitos novi, certe habes subductum. in quo quidem,
-- --
ὁδοῦ πάρεργον, <L.> Lucceius M. f. queritur apud me per litteras summum esse periculum ne culpa senatus his decretis res ad tabulas novas perveniat; commemorat quid olim mali
C. Iulius fecerit cum dieculam duxerit; numquam rei publicae plus. sed ad rem redeo. meditare adversus Brutum causam meam, si haec causa est contra quam nihil honeste dici potest, praesertim cum integram rem et causam reliquerim.