Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 5.6 Cic. Att. 5.7 (English) >>Cic. Att. 5.8

5.7

Scr. Tarenti xi K. Iun. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.

cotidie vel potius in dies singulos breviores litteras ad te mitto; cotidie enim magis suspicor te in Epirum iam profectum. sed tamen ut mandatum scias me curasse, quo de ante, ait se Pompeius quinos praefectos delaturum novos vacationis iudiciariae causa. ego cum triduum cum Pompeio et apud Pompeium fuissem, proficiscebar Brundisium a. d. xi Kal. Iunias. civem illum egregium relinquebam et ad haec quae timentur propulsanda paratissimum. tuas litteras exspectabo cum ut quid agas tum <ut> ubi sis sciam.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 5.6 Cic. Att. 5.7 (English) >>Cic. Att. 5.8

Powered by PhiloLogic