Scr. Laodiceae in. m. Mai. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.
cum Philogenes libertus tuus Laodiceam ad me salutandi causa venisset et se statim ad te navigaturum esse diceret, has ei litteras dedi quibus ad eas rescripsi quas acceperam a Bruti tabellario. et respondebo primum postremae tuae paginae quae mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est, Statium dicere a me quoque id consilium probari. <probari> autem? de isto hactenus dixerim, me vel plurima vincla tecum summae coniunctionis optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo quo astricti sumus laxari aliquid velim.
illum autem multa de istis rebus asperius solete loqui saepe sum expertus, saepe etiam lenivi iratum. id scire te arbitror. in hac autem peregrinatione militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum. quid ad Statium scripserit nescio. quicquid acturus de tali re fuit, scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit maximae curae ne quid fiat secus quam volumus quamque oportet. nec satis est in eius modi re se quemque praestare ac maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive iam adulescentis;
-- --
quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur matrem valde, ut debet, amare teque mirifice. sed est magnum illud quidem verum tamen multiplex pueri ingenium; <in> quo ego regendo habeo negoti satis.
laetari te nostra moderatione et continentia video. tum id magis faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex
Idibus Februariis Laodiceae ad Kal. Maias omnium dioecesium praeter Ciliciae mirabilia quaedam effecimus. ita multae civitates omni aere alieno liberatae, multae valde
levatae sunt, omnes suis legibus et iudiciis usae αὐτονομίαν
-- --
adeptae revixerunt. his ego duobus generibus facultatem ad se aere alieno liberandas aut levandas dedi, uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus factus est (nullum cum dico non loquor ὑπερβολικῶς), nullus inquam, ne
terruncius quidem.
venio ad Brutum tuum, immo nostrum, sic enim mavis. equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere aut in regno experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago cotidie per litteras scilicet. ipsum enim triduum
-- --
quadriduumve mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberavi. sed et tum praesens et postea creberrimis litteris non destiti rogare et petere mea causa; suadere et hortari sua. multum profeci sed quantum non
plane, quia longe absum, scio. Salaminios autem (hos enim poteram coercere) adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere sed centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quotannis. numerabantur nummi; noluit Scaptius. tu qui ais Brutum cupere
aliquid perdere? quaternas habebat in syngrapha. fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. audio omnino Scaptium paenitere. nam quod senatus consultum esse dicebat ut ius ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salaminii contra legem Gabiniam
sumpserant. vetabat autem Auli lex ius dici de ita sumpta pecunia. decrevit igitur senatus ut ius diceretur ex ista syngrapha. nunc ista habet iuris idem quod ceterae, nihil praecipui.
haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni certe probabo.
sed iam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae,
ausus es hoc ex ore tuo— —
inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam
darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id
facere si vellem? non amplius
inquis quinquaginta.
cum Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum meum non fecerunt?
inclusum in curia senatum habuerunt Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame. erat enim praefactus
-- --
Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me inquam rogas praefectus ut Scaptius sit? alias hoc statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus. habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos
evadit Scaptius.
cognosce nunc cetera. pro Appio nos hic omnia facimus honeste tamen sed
plane libenter. nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit quem me hercule plus plusque in dies diligo. C. Coelium quaestorem huc venire audisti. nescio quid sit hominis. sed Pammenia illa mihi non placent. ego me spero Athenis fore mense Septembri. tuorum itinerum tempora scire sane velim. εὐήθειαν Semproni Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea. quid quaeris? invideo potentiae Vestori.
-- --
cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet; urget turba, festinat Philogenes. valebis igitur et valere Piliam et Caeciliam nostram iubebis litteris et salvebis a meo Cicerone.