Scr. Rhodi circ. iv Id. Sext. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.
ego dum in provincia omnibus rebus Appium orno, subito sum factus accusatoris eius socer. id quidem
inquis di approbent!
ita velim teque ita cupere certo
scio. sed crede mihi, nihil minus putaram ego qui de
Ti. Nerone qui mecum egerat certos homines ad mulieres
-- --
miseram, qui Romam venerunt factis sponsalibus. sed hoc spero melius; mulieres quidem valde intellego delectari obsequio et comitate adulescentis. cetera noli ἐξακανθίζειν.
quid quae tecum? numquam essem sine cura, si quid iracundius contumeliosius aut neglegentius, quae fert vita hominum. quid si quid filius puer et puer bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat teque id censere moleste ferebat. at nunc
-- --
Coelius non dico equidem quod egerit
—, sed tamen multo minus laboro. adde illud. Pompeius, eo robore vir, iis radicibus, Q. Cassium sine sorte delegit, Caesar Antonium; ego sorte datum offenderem, ut etiam inquireret in eum
quem reliquissem? hoc melius, et huius rei plura exempla, senectuti quidem nostrae profecto aptius. at te apud eum, di boni, quanta in gratia posui! eique legi litteras non tuas sed librari tui.
amicorum litterae me ad triumphum vocant, rem a nobis, ut ego arbitror, propter hanc παλιγγενεσίαν nostram non neglegendam. qua re tu quoque, mi Attice, incipe id cupere quo nos minus inepti videamur.