Scr. Athenis Id. Oct. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.
in Piraeea cum exissem pridie Idus Octobr., accepi ab Acasto servo meo statim tuas litteras. quas quidem cum
exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam
epistulam, brevitatem eius, ut aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quia solent tuae compositissimae et clarissimae
esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te
Romam venisse a. d. xii Kal. Oct. cum febri. percussus vehementer nec magis quam debui, statim quaero ex Acasto.
ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis audisse ut nihil esset incommode. id videbatur approbare quod erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed te amavi tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me
tua manu scripsisses. qua re de hoc satis. spero enim,
quae tua prudentia et temperantia est, <et> hercule, ut me
iubet Acastus, confido te iam ut volumus valere.