Scr. Athenis xvii K. Nov. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.
dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te unum, quod cum non esset temporis mihi ad scribendum
satis, tamen hominem tibi tam familiarem sine meis litteris ad te venire nolebam; sed ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri putabam prius. sin iam illas accepisti, scis me Athenas venisse pr. Idus Octobris, e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum
quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum ut videres ne quid φιλοτιμία eius quem nosti nobis noceret; et, de quo
iam pridem ad te scripseram, Turranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciae non praefecissem
exposui breviter. haec fere sunt in illa epistula.
nunc
audi reliqua.
per fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam quam me hercule in omni genere iudico singularem confer ad eam curam ut de
-- --
omni statu meo cogites. videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem publicam,—sed tantam quanta numquam fuit. age, hoc malum mihi commune est cum omnibus. nihil tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium πρόβλημα, quaeso, suscipe. videsne ut te auctore sim utrumque complexus? ac vellem a principio te audisse amicissime monentem.
ἀλλ' ἐμὸν οὔποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθες
sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat. feci igitur itaque effeci omni obsequio ut neutri
illorum quisquam esset me carior.
verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. dic, M. Tulli.
quid dicam? exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam?
non est locus ad tergiversandum. contra Caesarem? ubi illae sunt densae dexterae?
nam ut illi hoc liceret adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl. ab ipso
-- --
autem? etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero; αἰδέομαι non Pompeium modo sed Τρῶας καὶ Τρῳάδας.
Πουλυδάμας μοι πρῶτος ἐλεγχείην καταθήσει.
tu autem de nostro statu cogitabis primum quo artificio tueamur benevolentiam Caesaris, deinde de ipso triumpho; quem video, nisi rei publicae tempora impedient, εὐπόριστον.
iudico autem cum ex litteris amicorum tum ex supplicatione. quam qui non decrevit, plus decrevit quam si omnis
-- --
decresset triumphos. ei porro adsensus est unus familiaris meus, Favonius, alter iratus, Hirrus. Cato autem et scribendo adfuit et ad me de sententia sua iucundissimas litteras misit. sed tamen gratulans mihi Caesar de supplicatione triumphat de sententia Catonis nec scribit quid ille sententiae dixerit sed tantum supplicationem eum mihi
non decrevisse.
atque haec de rebus forensibus; redeamus domum.
diiungere me ab illo volo. merus est φυρατής germanus Lartidius.
ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ.
reliqua expediamus, hoc primum—quod accessit cura dolori meo,—sed tamen hoc, quicquid est, Precianum cum iis
rationibus quas ille meas tractat admisceri nolo. scripsi ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum, me quicquid possem nummorum ad apparatum sperati triumphi ad te redacturum.
ita puto ἄμεμπτα fore; verum ut libebit. hanc quoque suscipe curam quem ad modum experiamur. id tu et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro <an> Athenis datis et in eo ego te adiuvabo.
-- --