Scr. in Campania inter xiv et ix K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.
quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae sunt. Cingulum
inquit nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare.
utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem et miserum qui ne umbram quidem umquam τοῦ καλοῦ viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν ἀποκοπάς, φυγάδων καθόδους, sescenta alia scelera moliri,
τὴν θεῶν μεγίστην ὥστʼ ἔχειν τυραννίδα —?
sibi habeat suam fortunam! unam me hercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna vel potius mori miliens quam semel istius modi
quicquam cogitare. quid si tu velis?
inquis.
ego negotio praesum non turbulento. vult enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora
-- --
habeat ἐπίσκοπον, ad quem dilectus et summa negoti referatur. itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae sit ὁρμή Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime. acquiesco enim et scribens ad te et legens tua.